Liber Deuteronomii*

Caput 1: Versus 19

Cumque venissemus in Cadesbarne,etc. Quod secundo anno egressionis suae populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terrae, et quae viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris taedio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duae mansiones, quas ab Aegypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Aegypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendae legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sinquod dicitur esse inter Elim et Sinaiindiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiae, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictae ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundout Scriptura dicitmense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quae tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim:Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros gui considerent terram ChanaanNum. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quae sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est:Reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades.In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo:Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei,etc.,et dixistis: Mitte viros qui considerent terram,etc.Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens:Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zarethoctavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quemsicut in libro Numerorum legiturtransgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimae viae mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est:Venerunt filii Israel in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron,etc., usque ad hoc,Haec est aqua contradictionis,etc.Num. 20.. Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebraeos scripta litteris. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quae est Cades, et aliae novem, simul scilicet omnes quadraginta duae.
(* Traductions européennes)